monumenta.ch > Hildegardis Abbatissa > sectio 14

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hildegardis Abbatissa, Visiones, 3, 7, 14
Et sic lapis ille universo mundo innotuit, concutiens et occidens omnia mendosa facta humanae carnis. Hoc tale est: Dominus iste est Pater omnipotens apud quem est Unigenitus eius, ille scilicet lapis angularis qui de igneo Spiritu sancto conceptus est, et ex integerrima Virgine natus homo, ipse videlicet flos candidissimus et pulcherrimus existens in albedine et pulchritudine totius sanctitatis.